Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad
eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est
quae necdum est sorte divisa
omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos
Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos
Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et
Accaronitas
ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara
Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a
Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas
Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie
filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut
praecepi tibi
et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et
dimidiae tribui Manasse
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis
Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem
plagam
ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis
medio universaque campestria Medaba usque Dibon
et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in
Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem
Hermon et universam Basan usque Saleca
omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et
Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses
atque delevit
nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi
et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et
victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut
locutus est illi
dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta
cognationes suas
fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa
torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam
planitiem quae ducit Medaba
et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in
campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
Iessa et Cedmoth et Mepheeth
Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
omnes urbes campestres universaque regna Seon regis
Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum
principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces
Seon habitatores terrae
et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel
gladio cum ceteris interfectis
factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius
haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et
viculorum
deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes
suas possessionem cuius haec divisio est
terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque
partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra
Rabba
et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim
usque ad terminos Dabir
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et
Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque
Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth
trans Iordanem ad orientalem plagam
haec est possessio filiorum Gad per familias suas
civitates et villae earum
dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta
cognationes suas possessionem
cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et
cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in
Basan sexaginta oppida
et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni
Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum
Machir iuxta cognationes suas
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans
Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus
Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi